Skip to Main Content

ASR, TNC, uff. 15, 1620, pt. 1, vol. 83, fol. 302r

Summary

1620/01/31

Archivio di Stato di Roma (ASR)

The document is a writ of execution that concedes and assigns to the Confraternita di San Luca all the goods and rights to which the church of Santa Martina al Foro Boario is entitled. The Confraternita will have to pay 24 scudi annually to the rector of San Lorenzolo and to the vicar of San Nicola [Uncertain; may refer to San Nicola in Carcere, San Nicola da Tolentino, San Nicola dei Prefetti, or San Nicola dei Lorenesi.]

[View document tags]

Transcription

[Fol. 302r]

ASR, TNC, uff. 15, 1620, pt. 1, vol. 83, fol. 302r

ASR, TNC, uff. 15, 1620, pt. 1, vol. 83, fol. 302r

Die 31 Ianuarii 1620

De Mandato Ill.mi et R.mi Almae Urbis Vicarii, sive RPD. Trivultii eius in Civi-
libus locumtenentis, et ad instantiam DD. Pictorum, et Sculptorum Urbis, sive eorum Confraternitatis, quibus
alias auctoritate Apostolica, quia tamen abdicatione Curae Animarum, et oneris Parrocchialis ab Ecclesia Sanctae
Martinae Urbis in foro bovario ad Sancti Nicolai, et Sancti Laurentioli Ecclesias respective per liberam
resignationem R. D. Michaelis Thimotthei tunc dictae Ecclesiae Sanctae Martinae Parrochi, seù
Curati facta fuerit concessa, et assignata eadem Ecclesiae Sanctae Martinae, omniaque,
et singula illius bona, domus Vineae Iura, pertinentia, et alia quaecumque bona ad eamdem
Ecclesia Sanctae Martinae spectantes, et pertinentes, et illi annexa pro ut successive dicti DD. Picto-
res, et Sculptores adepti fuerint liberam possessionem dictae Ecclesiae, illiusque membrorum, reservato tamen
usufructu bonorum dictae Ecclesiae dicto R. D. Michaeli dum viveret; qui usufructus nuper pro obitu
dicti R D Michaelis cum proprietate consolidatus de presenti, ad eamdem Ecclesiam, et ipsos DD.
Instantes liberè spectat, et pertinet, demptis tamen scutis viginti quatuor annuis Rectori Sancti Lauren-
tioli
, et Vicario Sancti Nicolai Ecclesiarum predictarum pro rata assignatis, et alias prout latius ex licteris
Apostolicis in actis infascripti notarii exhibitis, et Decreto executoriali earumdem licterarum pro parte
licterarum Apostolicarum , et decreti adepta, pro ut in eisdem actis Tenore presentium expresse praecipitur
et mandatur vobis omnibus, et singulis Baroncellis, Capitaneis, Executoribus et sub executoribus quibuscumque
coetersique Iustitiae Ministris, illique vel illis, sui, seù quibus presentes ostensae fuerint debeatis, et
quilibet vestrum [1] debeat sub 500 ducatos auri arbitrio D. applicantis, aliisque arbitrio D. poenis si secus etc.
dictos DD. Pictores, et Sculptores Urbis dictamque eorum Confraternitatem , vel eorum legittimum procuratorem in paci-
fica, et quieta possessione dictae Ecclesiae Sanctae Martinae, illiusque membrorum, Iurium, et pertinentiarum
manutenuisse, tueri, et defendisse, nec non eosdem D.D. Instantes in realem, actualem, Civilem, et
corporalem omnium, et singulorum bonorum domorum Vinearum Iurium pertinentiarum, et aliorum quorumcumque bonorum ad eamdem
Ecclesiam Sanctae Martinae, et dictos DD. Instantes ex dicta concessione Apostolica , et virtute dicti Decreti
spectantium, et pertinentium quomodolibet imposuisse, et immisisse, et sic impositis, et immissis in eadem possessione manu-
tenuisse, tueri et defendisse ab omni molestia, et molestante persona, eosdemque DD Pictores, et Sculpto-
res, eorumque confraternitatem ratione concessionis predictae Ecclesiae in Dominos, et Patronos, ac possessores
recognosci fecisse amotis ex inde quibuscumque illicitis detentoribus, et occupatoribus, nam in vim
dictarum licteraarum Apostolicarum decreti ut supra obtentis et possessionis adepti eiusdem Ecclesiae, Et Stante obitu
dicti R.D. Michaelis prout in actis. Idem R.P.D. Iudex ita mandavit hac Die 31 Ianuarii 1620
[...]Pro d Silvestro Spada notario
Mauritius RinessubS.

[Return to top]

Footnotes

  1. Uncertain.