ASR, TNC, uff. 15, 1610, pt. 3, vol. 49, fols. 376r-v
Summary
1610/10/21
Archivio di Stato di Roma (ASR)
Transcription
[Fol. 376r]
Locatio
Die 21 octobris 1610
IN Mei etc. Constituti personaliter Ill.res DD.
Princeps, et Consiliarius Academiae Pictorum et sculptorum
Urbis vice, et nomine dictae Academiae, et
quatenus opus sit de rato etc. promiserunt etc. ita quod etc. alias etc. sponte
[etc. omni meliori modo etc.]
in
simili per annos tres proximos venturos ab hodie incipientes et ut
sequitur etc. dantes, et Concedentes etc. Constituentes etc. et donec etc. Con-
stituerunt etc. Hanc autem locationem etc. fecerunt etc. pro annua
pensione scutorum decem monetae solvendorum de semestri in semestre an-
ticipate prout dictus Conductor solvere promisit etc. libere etc. alias etc. et
ad presens pro primo semestre habuerunt, et receperunt scuta quinque
monetae quae Ego Notarius tanquam dictae Academiae et Ecclesiae Ca-
merarius depositarius ad me traxi etc. in tot Iuliis, et Testonibus
argenteis de ordine, et Commissione dictorum dd. Locatorum,
et de eis quietarunt etc. per pactum etc. ac cum pactis Capitulis, et
Conventionibus Infrascriptis ult' In primis, quod dictus Conductor
non possit, nec valeat Viridarium predictum alteri sublocare,
nec minus in eo facere aliqua melioramenta absque licenti[a]
in scriptis dictorum dd. locatorum alias dicta sublocatio, et presens locatio
sint nullae volentibus ipsis dd. locatoribus, et dicta meliora-
menta cedant in utilitatem dicti Viridarii absque ulla spe
aliquid
[Fol. 376v]
aliquid rehabendi, seù excomputandi in pensione predicta etc. [et]
huiusmodi locatione durante dicti dd. locatores promiserunt dictum [Con]-
ductorem presentem etc. manutenere in pacifica, et quieta possess[ione]
Viridarii predicti eumque defendere, et disbrigare ab omni lit[e]
molestia, et molestante persona etc. et vice versa dictus Septimi[us]
promisit etc. huiusmodi locatione durante uti, et frui Viridario predict[o]
more boni Conductoris, et manutenere arbores vites, et per-
gulas in eo existentes, ac illas cultivare, et cultivari facere,
ac potius augere, et meliorare quam diminuere et deterio
rare, et ea finita illud relaxare vacuum liber et expe
ditum, potiusque melioratum, quam deterioratum renuntians [in]
predictis omnibus et quibusqunque decretis Cameralibus privilegiis statu[tis]
Urbis, ac motibus propriis editis, et edendis in favorem inqui-
linorum, quae omnia etc., alias etc. ad omnia damna etc. de quibus etc. quod Iuramentu[m]
quia sic actum etc. pro quibus etc. dicti dd. locatores dictam Academia[m],
et Ecclesiam, et se ipsos usque ad ratificationem predictam quatenu[s]
opus sit ut supra ac bona etc. et dictus
forma Camerae etc. cum clausulis etc. obligarunt etc. renuntiarunt etc. Consense-
runt etc. Iurantes etc. super quibus etc.
Actum Romae in
predictae Presentibus etc.
nuccio